Liber Deuteronomii*

Caput 31: Versus 24

Postquam ergo scripsit Moyses.Deuteronomium commendatur Levitis, quia Evangelium Christi per verorum sacerdotum ministerium in memoria reconditur Ecclesiae, quae est arca Domini, ubi coelestes thesauri reconduntur. Ibi duae tabulae testamenti, libri scilicet legis et Evangelii. Ibi urna quae continet manna, id est caro Christi, in qua cibus vitae aeternae; ibi virga Aaron, quae fronduerat, quia ibi sacerdotium Christi, quod manet in aeternum, vel, in perpetuum, ut sit ibi contra te in testimonium. Verba legis custodientibus sunt ad salutem, contemptoribus in testimonium contumaciae et inobedientiae: unde:Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi forsitan: de me enim ille scripsitJoan. 5.; et alibi:Sermo quem ego locutus sum, ipse judicabitJoan 12..
(* Traductions européennes)